Путь к дому Божьему
 Каталог статей
Главная » Статьи » католическая

0553-0553- Concilium Constantinopolitanum II - Documenta

0553-0553- Concilium Constantinopolitanum II - Documenta

 

Conc. oecumenica et generalia Eccl. Catholicae - Concilium Constantinopolitanum II a. 553 (transl. latina)


Sententia

 

Magno Deo et salvatore nostro Iesu Christo, secundum parabolam in evangeliis dictam, pro uniuscuiusque viribus talenta distribuente, et operam eorum opportuno tempore exigente, si is qui creditum sibi unum talentum sine diminutione servavit, eo quod non operatus est, et amplificavit hoc quod sibi creditum est, condemnatur, quanto maiori et horribili iudicio subiaceat, qui non solum de ipso neglexerit, sed etiam aliis scandali et perturbationis causam praebuerit? cum sit omnibus fidelibus manifestum, quod quando de fide ratio moveatur, non solum impius condemnatur, sed etiam ille qui potest quidem prohibere impietatem, negligit vero aliorum correptionem.

 

Et nos igitur, quibus regere ecclesiam Domini creditum est, timentes maledictionem, quae imminet his qui negligenter opera Domini faciunt, festinamus bonum fidei semen purum conservare ab impietatis zizaniis, quae ab inimico inseminantur.

 

Quoniam igitur videbamus quod Nestorii sequaces conati sunt per Theodorum impium, qui Mopsuestiae fuit episcopus, et impia eius conscripta, et insuper per ea quae impie Theodoritus conscripsit, et per epistolam sceleratam, quae ab Iba dicitur ad Marim Persam scripta esse, suam impietatem Dei ecclesiae applicare, ideo ad eorum quae movebantur correctionem surreximus, et pro Dei voluntate, et iussione piissimi imperatoris vocati ad hanc regiam urbem convenimus.

 

Et quia contingit Vigilium religiosissimum, in hac regia urbe degentem, omnibus interesse quae his tribus capitulis annotata sunt, et tam sine scriptis, quam in scripturis ea saepius condemnasse, postea tamen et consensit in scriptis in concilio convenire, et disceptare una nobis cum de his tribus capitulis, ut definitio communiter ab omnibus nobis praebeatur fidei rectae conveniens; piissimus imperator secundum quod inter nos placuit, tam ipsum quam nos hortatus est communiter convenire, eo quod sacerdotes decet communibus quaestionibus finem communem imponere.

 

Unde necessario petivimus ipsius reverentiam scriptas suas promissiones adimplere; nec enim iustum esse amplius scandalum pro tribus istis capitulis crescere, et Dei ecclesiam conturbari.

 

Et pro his ad memoriam eius perduximus magna illa apostolorum exempla, et patrum traditiones.

 

Licet enim sancti Spiritus gratia et circa singulos apostolos abundaret, ut non indigerent alieno consilio ad ea quae agenda erant; non tamen aliter voluerunt de eo quod movebatur, si oporteret gentes circumcidi, definire, priusquam communiter congregati divinarum scripturarum testimoniis unusquisque sua dicta confirmaverunt.

 

Unde communiter de eo sententiam protulerunt, ad gentes scribentes: Visum est Spiritui sancto et nobis, nihil aliud imponere vobis oneris, praeterquam necessaria, ut abstineatis ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.

 

Sed et sancti patres, qui per tempora in sanctis quatuor conciliis convenerunt, antiquis exemplis utentes, communiter de exortis haeresibus et quaestionibus disposuerunt, certo constituto, quod in communibus disceptationibus cum proponuntur quae ex utraque parte discutienda sunt, veritatis lumen tenebras expellit mendacii.

 

Nec enim potest in communibus de fide disceptationibus aliter veritas manifestari, cum unusquisque proximi adiutorio indiget, sicut in proverbiis dicit Salomon: Frater fratri adiutorium praestans: exaltabitur sicut civitas munita: valet vero sicut regnum fundatum.

 

Et iterum in Ecclesiaste dicit: Optimi duo quam unus, quibus est merces bona in labore ipsorum.

 

Sed etiam ipse Dominus dicit: Amen dico vobis, si duo ex vobis convenerint super terram, de omni re quamcumque petierint, continget illis a Patre meo qui in coelis est.

 

Ubicumque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum in medio ipsorum.

 

Cum autem saepius et a nobis omnibus invitatus, et insuper gloriosissimis iudicibus missis ad ipsum a piissimo imperatore, promisit per seipsum de iisdem tribus capitulis sententiam proferre: huiusmodi responso audito, Apostoli nos admonitiones in corde habentes, quod unusquisque pro se rationem reddet Deo, timentes autem et iudicium imminens eis qui vel unum ex minimis scandalizant, quanto magis imperatorem ita christianissimum, et populos et ecclesias totas; et quod dictum a Deo ad Paulum: Ne timeas, sed loquere, et ne taceas, quoniam ego sum te cum, et nemo poterit nocere tibi: congregati ante omnia compendiose confessi sumus fidem illam tenere, quam dominus noster Iesus Christus verus Deus tradidit sanctis suis apostolis, et per eos sanctis ecclesiis, et qui post illos fuerunt sancti patres et doctores ecclesiae creditis sibi populis tradiderunt.

 

Tenere autem et servare et praedicare sanctis ecclesiis confessi sumus hanc fidei confessionem, quam latius exposuerunt trecenti decem et octo sancti patres Nicaeae congregati, qui sanctum mathema sive symbolum tradiderunt: insuper autem et centum quinquaginta in Constantinopoli collecti exposuerunt, qui eamdem fidei confessionem secuti sunt, et eam explanaverunt: et ducentorum sanctorum patrum prius Ephesi collectorum pro eadem fidem consensum: et quae a sexcentis triginta Chalcedone congregatis definita sunt pro una eadem que fide quam et ipsi secuti praedicaverunt.

 

Eos autem qui pro tempore condemnati vel anathematizati a catholica ecclesia et praedictis quatuor conciliis sunt, confessi sumus condemnatos et anathematizatos habere.

 

Cum que haec ita confessi sumus, initium fecimus examinationis trium capitulorum, et proposuimus prius de Theodoro Mopsuesteno: et cum in medio prolatae sunt blasphemiae codicibus insertae, mirati sumus Dei in his patientiam, quod non divino igni statim incensa est lingua et mens quae haec eructavit: et nunquam concessimus procedere lectorem praedictarum blasphemiarum, pro sola memoria illarum indignationem Dei timentes, (utpote unaquaque blasphemia magnitudine impietatis antecedentem superante, et mentem auditoribus funditus permovente) nisi eos qui talibus blasphemiis gloriantur videremus indigere confusione, per manifestationem earum eis inferenda: ut nos omnes zelo blasphemiarum contra Deum expositarum incensi et in medio lectionis et post ipsam inclamationes et anathematismos contra Theodorum ut viventem et praesentem faceremus.

 

Propitius sis, Domine, dicentes, nec daemones ausi sunt talia contra te loqui.

 

O intolerabilem linguam illam! o pravitatem viri! o altam illam manum, quam extendit contra creatorem suum.

 

Scripturas scire miser ille pollicitus, non meminit Oseae prophetae dicentis: Vae illis, quoniam exilierunt a me: famosi facti sunt, quia impii fuerunt in me, iniqua locuti sunt adversum me, et adversum me excogitantes, locuti sunt pessima.

 

Ideo cadent in framea propter improbitatem linguae suae.

 

Hic contemptus eorum in sinu eorum: quia transierunt testamentum meum, et adversus legem meam impie egerunt.

 

Istis Theodorus impius merito subiicitur.

 

Prophetias enim, quae de Christo sunt, reiiciens, festinavit dispensationis pro nostra salute magnum mysterium, quantum ad se pertinet, reprobare: fabulas tantummodo ad risum propositas gentibus divina eloquia, multis modis conatus ostendere, et contempsit tam alias propheticas pronuntiationes contra impios factas, et quod dixit divinus Habacuc de his qui mendaciter docent: Vae qui adaquat proximum sibi eversione turbata, et inebriant eum, ut inspiciat speluncas eorum: id est, tenebrosas et omnino a luce alienas doctrinas eorum.

 

Et quid oportet multa dicere? Liceat volentibus codices impii Theodori prae manibus accipere, vel quae ex impiis codicibus eius, gestis apud nos habitis inserta sunt, impia capitula, et invenire nimiam insaniam, et nefanda illa quae dixit.

 

Ulterius enim procedere, et iterum memoria repetere nefanda illa veremur.

 

Recitata nobis sunt et quaedam a sanctis patribus contra illum, et omnes haereticos superantem eius insaniam conscripta, et insuper historiae, et leges imperiales, illius impietatem ab initio divulgantes et quoniam post haec omnia impietatis illius defensores, iniuriis contra creatorem suum dictis gloriantes, dicebant non oportere eum post mortem anathematizare, licet cognosceremus ecclesiasticam de impiis traditionem, quod et post mortem haeretici anathematizantur; tamen necessarium putavimus et de hoc perscrutari, et fertur in gestis, quomodo diversi haeretici et post mortem anathematizati sunt: et per multa manifestatum est apud nos, quod qui haec dicunt, nullam curam Dei iudicatorum faciunt, nec apostolicarum pronuntiationum, nec paternarum traditionum.

 

Libenter utique interrogemus eos, quid dicant de Domino, dicente de seipso: Qui crediderit in eum, non iudicatur: qui autem non crediderit in eum, iam iudicatus est, quia non crediderit in nomine unigeniti Filii Dei.

 

Et Apostolo clamante: Licet nos aut angelus de caelo evangelizaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit.

 

Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit.

Domino enim, quod iam iudicatus est, dicente, et Apostolo etiam angelos, si docerent praeter quod evangelizati sumus, anathematizante, quomodo praesumunt dicere, qui omnia audent, de vivis tantummodo haec dicta esse?

 

Aut ignorant, magis autem scientes ignorare confingunt, quod iudicium anathematis nihil aliud est nisi separatio a Deo?

 

Quod impius licet non verbo ab aliquo suscepisset, tamen anathema re ipsa sibi infert, per suam impietatem semetipsum a vera vita separans.

 

Quid autem dicunt et ad Apostolum iterum dicentem: Haereticum hominem post unam et secundam correctionem evita; sciens quoniam perversus est huiusmodi homo, et peccat, et est a semetipso damnatus?

 

Quibus consonantia sanctae memoriae Cyrillus in libris quos contra Theodorum scripsit ita dicit: "Evitandi sunt illi, qui tam pessimis culpis detinentur, sive in vivis sunt, sive non.

 

A nocente enim semper refugere necessarium est, et non ad personam magis respicere, sed ad hoc quod Deo placet".

 

Et iterum idem sanctae memoriae Cyrillus, scribens ad Ioannem episcopum Antiochiae, et congregatam ibi synodum, de Theodoro utpote una cum Nestorio anathematizato, ita dicit: "Erat igitur necessarium, claram propterea ducere festivitatem, expulsa certe omni voce a quocumque dicta, quae consonat Nestorii blasphemiis.

 

Processit enim adversus omnes qui eadem sapiunt, vel sapuerunt aliquando, quod absolute nos et vestra sanctitas dixit: "Anathematizamus illos qui dicunt filios duos, et duos Christos.

 

Unus enim, ut dictum est, praedicatur a nobis et vobis Christus et Filius et Dominus, unigenitus ut homo, secundum vocem sapientissimi Pauli".

 

Sed etiam in epistola ad Alexandrum et Martinianum, et Ioannem, et Paregorium, et Maximum presbyteros et patres monachorum, et eos qui cum ipsis erant solitariam vitam exercentes, ita dicit: "Iam quidem et sancta synodus Ephesi secundum Dei voluntatem congregata, contra nestorianam perfidiam iusta et subtili prolata sententia, et aliorum vaniloquia, qui vel postea futuri sunt, vel iam fuerunt, eadem illi sapientes, et dicere vel scribere tale aliquid praesumentes, una cum ipso condemnavit, aequalem condemnationem eis imponens.

 

Consequens enim erat, uno semel pro suis tam profanis vaniloquiis condemnato, non contra unum tantum venire, sed (ut ita dicam) contra omnem eorum haeresim, sive calumniam quam fecerunt contra pia ecclesiae dogmata, duos colentes filios, et dividentes individuum, et anthropolatriae crimen inferentes caelo et terrae.

 

Adorat enim nobis cum supernorum spirituum sancta multitudo unum dominum Iesum Christum".

 

Sed etiam Augustini religiosae memoriae, qui inter Africanos episcopos splenduit, diversae epistolae recitatae sunt, significantes quod oportet haereticos et post mortem anathematizari.

 

Talem autem ecclesiasticam traditionem, et alii Africani reverendissimi episcopi servaverunt: sed et Romana sancta ecclesia quosdam episcopos et post mortem anathematizavit, licet pro fide in vita sua non essent accusati: et utrumque apud nos habita gesta significant.

 

Sed quoniam evidentissime veritatem impugnantes Theodori et ipsius impietatis discipuli, quaedam verba sanctae memoriae Cyrilli et Procli proferre conantur, quasi pro Theodoro scripta, opportunum est propositis aptare verba prophetae dicentis: Quia rectae sunt viae Domini, et iusti ambulant in eis: impii autem infirmabuntur in eis.

 

Nam et isti male excipientes ea quae bene et opportune a sanctis istis patribus scripta sunt, et excusantes excusationes in peccatis, haec verba proferunt.

 

Apparent enim patres non liberantes anathemate Theodorum, sed dispensative talibus quibusdam utentes verbis propter defensores Nestorii et eius impietatis, ut ab huiusmodi errore eos abstrahentes, ad perfectum deducerent, et docerent non solum discipulum impietatis Nestorium addicere, sed etiam doctorem eius Theodorum.

 

Itaque et in ipsis dispensationis verbis suam patres intentionem ostendunt de eo quod oportet anathematizari Theodorum, sicut per plurima in gestis apud nos habitis demonstratum est ex his quae ad condemnationem Theodori et eius impietatis Cyrillus et Proclus sanctae memoriae scripserunt.

 

Et talem dispensationem in divina scriptura est invenire: ad hoc et Paulus apostolus in principio praedicationis fecisse ostenditur, propter eos qui ex Hebraeis erant, Timotheum circumcidens, ut per hanc dispensationem et condescensionem ad perfectum eos deduceret.

 

Unde postea interdicens circumcisionem, ad Galatas ita scripsit: Ecce ego Paulus dico vobis, quod si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest.

 

Invenimus autem et illud quod solent haeretici facere, et a Theodori defensoribus factum.

 

Quaedam enim ex his quae sancti patres scripserunt, circumcidentes, quaedam vero falsa ex semetipsis componentes et confingentes, Cyrilli sanctae memoriae epistola conabantur, quasi ex testimonio patrum, praedictum impium Theodorum anathemate liberare: in quibus ex ipsis veritas demonstrata est, his quidem quae circumcisa erant, per sequentiam anteriorum et posteriorum perlectis, mendacio autem falsitatis per collationem eorum quae vera erant, per omnia convicto.

 

In omnibus autem istis, qui talia vana loquuntur, secundum quod scriptum est, confidunt falsis, et loquuntur vana: quia concipiunt dolorem, et pariunt iniquitatem telam areneae texentes.

 

His ita de Theodoro et eius impietate discussis, pauca et ex his quae impie a Theodorito conscripta sunt contra rectam fidem, et duodecim capitula sancti Cyrilli, et contra Ephesinam primam synodum, nec non quaedam ad defensionem Theodori et Nestorii impiorum ab eo conscripta, ad satisfactionem legentium in gestis apud nos confectis recitari et inseri perspeximus; ut sciant omnes, quod iuste isti eiiciuntur et anathematizantur.

 

Tertio loco epistola, quam dicitur Ibas ad Marim Persam scripsisse, ad examinationem proposita, necessarium esse perspeximus et eam recitari.

 

Statim igitur ex ipsa lectione impietas et inserta omnibus manifesta est.

 

Et oporteret quidam, usque ad hoc quaestione facta, condemnationem et anathematismum praedictorum trium capitulorum facere: sed quia Theodori et Nestorii impiorum defensores alio modo machinabantur confirmare eorum personas et impietatem et dicebant istam impiam epistolam, quae laudat et defendit Theodorum et Nestorium, et eorum impietatem, susceptam esse a sancto Chalcedonensi concilio; necessarium esse putavimus per omnia ostendere, liberam esse sanctam synodum ab impietate quae in epistola continetur, eo quod qui talia dicunt non favore sancti concilii hoc faciunt, sed ut per eius nomen suam impietatem confirmarent.

 

Et ostendebatur in gestis quod et anterioribus temporibus accusatus est Ibas propter eamdem impietatem, quae et in epistola continetur, primo quidem apud Proclum sanctae memoriae episcopum Constantinopolitanum, postea vero apud Theodosium piae recordationis, et Flavianum, qui post Proclum episcopus ordinatus est, qui et causae examinationem delegaverunt Photio episcopo Tyri, et Eustathio episcopo Berytorum civitatis.

 

Postea vero inculpatus idem Ibas ab episcopatu deiectus est.

 

His ita subsecutis, quomodo praesumunt aliqui dicere istam impiam epistolam susceptam esse a sancto Chalcedonensi concilio, eam que per omnia secutum esse sanctum Chalcedonense concilium?

Tamen ne quaecumque remaneret occasio eis qui tales calumnias applicant sancto Chalcedonensi concilio, recitari perspeximus ea quae apud sancta synodus, Ephesinam primam et Chalcedonensem, pro epistolis sanctae memoriae Cyrilli, et religiosae memoriae papae antiquioris Romae Leonis mota sunt.

 

Et cum ex his accepissemus, quod non aliter oportet suscipi quae ab aliquo scribuntur, nisi prius rectae fidei sanctorum patrum consonare demonstrentur; interlocuti sumus recitari et definitionem, quae de fide exposita est a sancta Chalcedonensi concilio, ut conferantur quae in epistola, et quae in definitione continentur.

 

Anathema

 

Quo facto demonstratrum et contrariam per omnia epistolam esse his quae in definitione continentur.

 

Nam definitio quidem consonat his quae iudicata sunt pro una eadem que fide tam a trecentis decem et octo sanctis patribus, quam a centum quinquaginta, et his qui prius Ephesi convenerunt: impia autem epistola illa continet quae Theodorus et Nestorius haeretici blasphemaverunt, et defendit eos, et doctores sibi adscribit; sanctos autem patres haereticos vocat.

 

Et illud autem omnibus facimus manifestum, quod nec patres interlocutionum unius vel secundi, quibus utuntur Theodori et Nestorii sequaces praeterire sustinuimus, sed et istis, et aliis omnibus interlocutionibus in medio prolatis, et his quae eis continentur consideratis, invenimus quod non aliter passi sunt praedictum Ibam suscipere, priusquam exegissent eum Nestorium et impia eius dogmata, quae in epistola vindicantur, anathematizare.

 

Et hoc fecerunt tam alii religiosi episcopi praedicti sancti concilii, quam illi duo, quorum interlocutionibus quidam uti conantur.

 

Hoc enim et in Theodorito observaverunt, et exegerunt eum anathematizare ea pro quibus accusabatur.

 

Si igitur Ibam non alio modo suscipere sustinuissent, nisi impietatem, quae in epistola continetur, condemnasset, et subscripsisset definitioni quae pro fide a sancto concilio data est, quomodo conantur dicere, susceptam esse impiam epistolam ab eodem sancto concilio?

 

Quae enim, ut vere dicamus, participatio est iustitiae et iniquitatis? et quae societas est luci cum tenebris? quae autem conventio est Christi cum Belial? aut quae pars est fideli cum infideli? quae autem est commixtio templo Dei cum idolis?

 

Repetitis igitur omnibus quae apud nos acta sunt, iterum confitemur, quod suscipimus sanctas quatuor synodos, id est, Nicaenam, Constantinopolitanam, Ephesinam primam, et Chalcedonensem, et quae pro una eadem que fide definierunt, praedicavimus et praedicamus.

 

Eos autem qui haec non suscipiunt, alienos catholicae ecclesiae iudicamus.

 

Condemnamus autem et anathematizamus una cum omnibus aliis haereticis qui condemnati et anathematizati sunt a praedictis sanctis quatuor conciliis, et a sancta catholica et apostolica ecclesia, et Theodorum qui Mopsuestiae episcopus fuit, et impia eius conscripta, et quae impie Theodoritus conscripsit contra rectam fidem, et contra duodecim capitula sancti Cyrilli, et contra Ephesinam primam synodum, et quae ad defensionem Theodori et Nestorii ab eo scripta sunt.

 

Super haec anathematizamus et impiam epistolam, quam dicitur Ibas ad Marim Persam scripsisse, quae denegat Deum Verbum de sancta Dei genitrice et semper virgine Maria incarnatum, hominem factum esse; et sanctae memoriae Cyrillum, qui recte docuit, tamquam haereticum, et similiter Apollinario scribentem, criminatur; et inculpat quidem Ephesinam primam synodum, tamquam sine examinatione et quaestione Nestorio ab ea deposito, et duodecim sancti Cyrilli capitula impia et contraria rectae fidei vocat; defendit autem Theodorum et Nestorium, et impia eorum dogmata et conscripta.

 

Praedicta igitur tria capitula anathematizamus, id est, Theodorum impium Mopsuestenum cum nefandis eius conscriptis, et quae impie Theodoritus conscripsit, et impiam epistolam, quae dicitur Ibae, et defensores eorum, et qui scripserunt vel scribunt ad defensionem eorum, vel recta ea dicere praesumunt, vel omnino impietatem eorum nomine sanctorum patrum, aut sancti Chalcedonensis concilii defenderunt, aut defendere conantur.

 

His ita cum omni subtilitate dispositis, in memoria tenentes promissiones de sancta ecclesia factas, et qui dixit, quod portae inferi non praevalebunt adversus eam, id est, haereticorum mortiferae linguae; recordantes autem et quae per Oseam de ea prophetata sunt, in quibus dicit: Et sponsabo te mihi in fide, et cognosces Dominum: haereticorum quidem effrenatas linguas, et eorum impiissima conscripta, et eosdem ipsos haereticos, qui usque ad mortem in sua impietate permanserunt, patri mendacii diabolo connumerantes, illis dicemus: Ecce omnes vos ignem accenditis, et convalescere facitis flammam ignis: ambulabitis in lumine ignis vestri, et per flammam accenditis.

 

Nos autem mandatum habentes, per doctrinam rectam exhortari populum, et loqui in cor Ierusalem, id est, Dei ecclesiam, merito seminare quidem in iustitia festinamus, vindemiantes fructum vitae, et illuminantes nobisipsis lumen scientiae, ex divinis scripturis, et patrum doctrina, necessarium esse putavimus capitulis comprehendere et praedicationem veritatis, et haereticorum, necnon eorum impietatis condemnationem.

 

Si quis non confitetur Patris et Filii et Spiritus sancti unam naturam sive substantiam, et unam virtutem et potestatem, trinitatem consubstantialem, unam deitatem in tribus subsistentiis sive personis adorandam, talis a(nathema) s(it).

 

Unus enim Deus et Pater, ex quo omnia, et unus dominus Iesus Christus, per quem omnia, et unus Spiritus sanctus, in quo omnia.

 

Si quis non confitetur Dei Verbi duas esse nativitates, unam quidem ante saecula ex Patre sine tempore incorporaliter, alteram vero in ultimis diebus eiusdem ipsius qui de caelis descendit, et incarnatus de sancta gloriosa Dei genitrice et semper virgine Maria, natus est ex ipsa, talis a(nathema) s(it).

 

Si quis dicit alium esse Deum Verbum qui miracula fecit, et alium Christum qui passus est, vel Deum Verbum cum Christo esse nascente de muliere, vel in ipso esse ut alterum in altero, et non unum eundem que dominum nostrum Iesum Christum, Dei Verbum incarnatum et hominem factum, et eiusdem ipsius miracula, et passiones quas voluntarie carne sustinuit, talis a(nathema) s(it).

 

Si quis dicit secundum gratiam vel secundum operationem vel secundum dignitatem vel secundum aequalitatem honoris vel secundum auctoritatem aut relationem aut affectum aut virtutem, unitionem Dei Verbi ad hominem factam esse, vel secundum bonam voluntatem, quasi quod placuit Deo Verbo homo, eo quod bene visum est ei de ipso, sicut Theodorus dicit; vel secundum homonymiam per quam nestoriani Deum Verbum Filium et Christum vocantes, et hominem separatim Christum et Filium nominantes, et duas personas evidenter dicentes, per solam nominationem et honorem et dignitatem et adorationem, unam personam, unum Filium et unum Christum confingunt dicere: sed non confitetur unitatem Dei Verbi ad carnem animatam anima rationabili et intellectuali, secundum compositionem sive secundum subsistentiam factam esse, sicut sancti patres docuerunt, et ideo unam eius subsistentiam compositam, qui est dominus noster Iesus Christus, unus de sancta Trinitate, talis a(nathema) s(it).

 

Cum enim multis modis unitas intelligitur, qui impietatem Apollinarii et Eutychetis sequuntur, interemptionem eorum quae convenerunt colentes, unitionem secundum confusionem dicunt; Theodori autem et Nestorii sequaces, divisione gaudentes, affectualem unitatem introducunt.

 

Sancta Dei ecclesia, utriusque perfidiae impietatem reiiciens, unitionem Dei Verbi ad carnem secundum compositionem confitetur, quod est secundum subsistentiam.

 

Unitio enim per compositionem in mysterio Christi non solum inconfuse ea quae convenerunt conservat, sed nec divisionem suscipit.

 

Si quis unam subsistentiam domini nostri Iesu Christi sic intelligit, tanquam suscipientem plurimarum subsistentiarum significationem, et per hoc introducere conatur in mysterio Christi duas subsistentias, seu duas personas, et duarum personarum quas introducit, unam personam dicit secundum dignitatem et honorem et adorationem, sicut Theodorus et Nestorius insanientes conscripserunt et calumniantur sanctam Chalcedonensem synodum tanquam secundum istum impium intellectum, unius subsistentiae utentem vocabulo, sed non confitetur Dei Verbum carni secundum subsistentiam unitum esse et propter hoc unam eius subsistentiam seu unam personam, et sic et sanctum Chalcedonense concilium unam subsistentiam domini nostri Iesu Christi confessum esse, talis a(nathema) s(it).

 

Nec enim adiectionem personae vel subsistentiae suscepit sancta Trinitas ex incarnato uno de sancta Trinitate Deo Verbo.

 

Si quis abusive et non vere Dei genitricem dicit sanctam gloriosam semper virginem Mariam, vel secundum relationem, quasi homine puro nato, sed non Deo Verbo incarnato et nato ex ipsa, referenda autem, sicut illi dicunt, hominis nativitate ad Deum Verbum, eo quod cum homine erat nascente, et calumniatur sanctam Chalcedonensem synodum, tanquam secundum istum impium intellectum, quem Theodorus exsecrandus adinvenit, Dei genitricem Virginem dicentem, vel qui hominis genitricem vocat, aut Christotocon, id est Christi genitricem, tanquam si Christus Deus non esset, et non proprie et vere Dei genitricem ipsam confitetur, eo quod ipse qui ante saecula ex Patre natus est Deus Verbum, in ultimis diebus ex ipsa incarnatus et natus est, et sic pie et sanctam Chalcedonensem synodum Dei genitricem eam esse confessam, talis a(nathema) s(it).

 

Si quis in duabus naturis dicens, non ut in deitate et humanitate unum dominum nostrum Iesum Christum cognosci confitetur, ut per hoc significet differentiam naturarum, in quibus inconfuse ineffabilis unitio facta est, neque Deo Verbo in carnis naturam transmutato, neque carne in verbi naturam transducta, (manet enim utrumque hoc quod est natura, etiam facta unitate secundum subsistentiam) sed pro divisione per patrem, talem excipit vocem in mysterio Christi, vel numerum naturarum confitendo in eodem domino nostro Iesu Christo Deo Verbo incarnato, non intellectu tantummodo differentiam excipit earum ex quibus et compositus est, non interemptam propter unitatem, (unus enim ex utroque et per unum utraque) sed in hoc numero utitur, ut separatim unaquaque natura suam habente subsistentiam, talis a(nathema) s(it).

 

Si quis ex duabus naturis deitatis et humanitatis confitens unitatem factam esse, vel unam naturam Dei Verbi incarnatam dicens, non sic ea excipit, sicut patres docuerunt, quod ex divina natura et humana, unitione secundum subsistentiam facta, unus Christus effectus est, sed ex talibus vocibus unam naturam sive substantiam deitatis et carnis Christi introducere conatur, talis a(nathema) s(it).

 

Secundum subsistentiam enim dicentes unigenitum Deum Verbum carni unitum esse, non confusionem aliquam naturarum in se invicem factam esse dicimus, sed magis permanente utraque hoc quod est, unitum esse carni Deum Verbum intelligimus.

Propter quod et unus est Christus, Deus et homo, idem ipse consubstantialis Patri secundum deitatem, et consubstantialis nobis idem ipse secundum humanitatem.

 

Aequaliter enim et eos qui per partem dividunt vel incidunt, et eos qui confundunt divinae dispensationis mysterium Christi, reiicit et anathematizat Dei ecclesia.

 

Si quis in duabus naturis adorari dicit Christum, ex quo duas adorationes introducunt, separatim Deo Verbo et separatim homini; vel si quis ad interemptionem carnis vel ad confusionem deitatis et humanitatis unam naturam sive substantiam eorum quae convenerunt introducens, sic Christum adorat, sed non una adoratione Deum Verbum incarnatum cum propria ipsius carne adorat, sicut ab initio Dei ecclesiae traditum est, talis a(nathema) s(it).

 

Si quis non confitetur dominum nostrum Iesum Christum, qui crucifixus est carne, Deum esse verum, et Dominum gloriae, et unum de sancta Trinitate, talis a(nathema) s(it).

 

Si quis non anathematizat Arium, Eunomium, Macedonium, Apollinarium, Nestorium, Eutychen, Origenem cum impiis eorum conscriptis, et alios omnes haereticos, qui condemnati et anathematizati sunt a sancta catholica et apostolica ecclesia et a praedictis sanctis quatuor conciliis, et eos qui similia praedictis haereticis sapuerunt vel sapiunt, et usque ad mortem in sua impietate permanserunt vel permanent, talis a(nathema) s(it).

 

Si quis defendit impium Theodorum Mopsuestenum, qui dixit alium esse Deum Verbum, et alium Christum a passionibus animae et desideriis carnis molestias patientem, et a deterioribus paulatim recedentem et sic ex profectu operum melioratum et a conversatione immaculatum factum et tanquam purum hominem baptizatum esse in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et per baptisma sancti Spiritus gratiam accepisse et filiationem meruisse et ad similitudinem imperialis imaginis in persona Dei Verbi adorari, et post resurrectionem immutabilem cogitationibus et impeccabilem omnino factum fuisse.

 

Et iterum dixit impius Theodorus, talem factam esse unitionem Dei Verbi ad Christum, qualem dixit Apostolus de viro et muliere: Erunt duo in carne una.

 

Et super alias innumerabiles blasphemias ausus est dicere, quos post resurrectionem, cum insufflasset Dominus discipulis et dixisset: Accipite Spiritum sanctum, non dedit eis Spiritum sanctum, sed figuratim tantummodo insufflavit.

 

Iste enim et confessionem quam fecit Thomas cum palpasset manus et latus Domini post resurrectionem, dicens: Dominus meus et Deus meus, inquit non esse dictam a Thoma de Christo, (nec enim dicit Theodorus Deum esse Christum) sed ad miraculum resurrectionis stupefactum Thomam glorificasse Deum qui Christum resuscitavit.

 

Et, quod peius est, etiam in interpretatione, quam in actus apostolorum scripsit Theodorus, similem fecit Christum Platoni et Manichaeo et Epicuro et Marcioni, dicens: Quod sicut illorum unusquisque ex dogmate quod invenit suos discipulos fecit vocari platonicos et manichaeos et epicureos et marcionistas, simili modo et cum Christus dogma invenisset, ex ipso christianos vocari.

 

Si quis igitur defendit praedictum impium Theodorum et impia eius conscripta, in quibus tam praedictas, quam alias innumerabiles blasphemias effudit contra magnum Deum et salvatorem Iesum Christum, et non anathematizat eum et impia eius conscripta, et omnes qui suscipiunt vel defendunt eum et dicunt orthodoxe eum exposuisse, et qui scripserunt pro eo et eadem illi sapuerunt, vel scribunt pro eo vel impiis eius conscriptis, vel eos qui similia illi sapiunt vel aliquando sapuerunt et usque ad mortem permanserunt vel permanent in tali impietate, talis a(nathema) s(it).

 

Si quis defendit impia Theodoriti conscripta, quae contra rectam fidem et contra primam Ephesinam synodum et sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula exposuit, et omnia quae conscripsit pro Theodoro et Nestorio impiis, et pro aliis qui eadem praedictis Theodoro et Nestorio sapuerunt, defendens eos et eorum impietatem, et propter hoc impios vocans doctores ecclesiae, qui unitatem secundum subsistentiam Dei Verbi ad carnem confitentur, et non anathematizat ea et eos qui similia sapuerunt vel sapiunt, insuper autem et omnes qui scripserunt contra rectam fidem et sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula, et usque ad mortem in tali impietate permanserunt, talis a(nathema) s(it).

 

Si quis defendit epistolam, quam dicitur Ibas ad Marin Persam haereticum scripsisse, quae abnegat quidem Deum Verbum de sancta genitrice semper virgine Maria incarnatum, hominem factum esse, dicit autem purum hominem ex ipsa natum esse, quem templum vocat, ut alius sit Deus Verbum et alius homo; et sanctum Cyrillum, qui rectam fidem christianorum praedicavit, tanquam haereticum et similiter Apollinario haeretico scripsisse criminatur; et inculpat primam Ephesinam sanctam synodum tanquam sine examinatione et quaestione Nestorium condemnantem; et duodecim capitula sancti Cyrilli impia et contraria rectae fidei vocat eadem impia epistola, et defendit Theodorum et Nestorium et impia eorum dogmata et conscripta.

 

Si quis igitur memoratam impiam epistolam defendit et non anathematizat eam et defensores eius et eos qui dicunt eam rectam esse vel partem eius, et eos qui scripserunt vel scribunt pro ea vel pro impietate quae in ea continetur, et praesumunt eam defendere, vel insertam et impietatem nomine sanctorum patrum vel sancti Chalcedonensis concilii, et in his usque ad mortem permanent, talis a(nathema) s(it).

 

Cum igitur haec ita recte confessi sumus, quae tradita nobis sunt tam a divinis scripturis, quam a sanctorum patrum doctrina, et ab his quae definita sunt de una eadem que fide a praedictis sanctis quattuor conciliis, facta autem a nobis et condemnatione contra haereticos et eorum impietatem, nec non etiam contra eos qui defenderunt vel defendunt praedicta impia tria capitula, et permanserunt in suo errore vel qui permanent: si quis conatus fuerit contra haec quae pie disposuimus, vel tradere vel docere vel scribere, si quidem episcopus vel clericus sit, iste tanquam aliena a sacerdotibus et statu ecclesiastico faciens, denudabitur episcopatu vel clericatu; si autem monachus vel laicus sit, anathematizabitur.

 

Категория: католическая | Добавил: ADoGInd1 (07.05.2013)
Просмотров: 547 | Рейтинг: 0.0/0
Всего комментариев: 0
Добавлять комментарии могут только зарегистрированные пользователи.
[ Регистрация | Вход ]
Пятница, 29.03.2024, 02:56
Приветствую Вас Гость
Главная | Регистрация | Вход
поиск
опрос
ради каких целей Вы бы отодвинули себя (свое я) на 10 место?
Всего ответов: 54
сколько времени стоит уделять христианину для самопознания, саморазвития и самоусовершенствования
Всего ответов: 53
Кого Вы больше любите
Всего ответов: 51
музыка
Мини чат
статистика
Друзья сайта
  • Официальный блог
  • Сообщество uCoz
  • FAQ по системе
  • Инструкции для uCoz
  • Категории раздела
    Мои статьи [31]
    Чайная беседка [2]
    Различные статьи не вошедшие по тематике в другие категории
    ВЕРА И РЕЛИГИЯ [20]
    различные вопросы веры и религии
    Библиотека [149]
    статьи о книгах и различные толкования Библии
    Настроение [6]
    Статьи с попыткой поднять настроение, статьи о унынии и как с этим бороться
    Как не попасть в капкан [21]
    Семья - малая Церковь [0]
    Творчество [0]
    статьи о музыке, живописи, кино и т.п.
    протестантская [9]
    протестантские и неопротестантские материалы на разные темы
    католическая [8]
    католические материалы на разные темы
    православная [19]
    материалы православных авторов на разные темы
    сказка-быль [2]
    мои сочинения на эту тему
    Категории раздела
    Мои статьи [31]
    Чайная беседка [2]
    Различные статьи не вошедшие по тематике в другие категории
    ВЕРА И РЕЛИГИЯ [20]
    различные вопросы веры и религии
    Библиотека [149]
    статьи о книгах и различные толкования Библии
    Настроение [6]
    Статьи с попыткой поднять настроение, статьи о унынии и как с этим бороться
    Как не попасть в капкан [21]
    Семья - малая Церковь [0]
    Творчество [0]
    статьи о музыке, живописи, кино и т.п.
    протестантская [9]
    протестантские и неопротестантские материалы на разные темы
    католическая [8]
    католические материалы на разные темы
    православная [19]
    материалы православных авторов на разные темы
    сказка-быль [2]
    мои сочинения на эту тему

    Copyright MyCorp © 2024