0553-0553- Concilium Constantinopolitanum II - Documenta
Conc. oecumenica et generalia Eccl. Catholicae - Concilium
Constantinopolitanum II a. 553 (transl. latina)
Sententia
Magno Deo et salvatore nostro Iesu Christo,
secundum parabolam in evangeliis dictam, pro uniuscuiusque viribus talenta
distribuente, et operam eorum opportuno tempore exigente, si is qui creditum
sibi unum talentum sine diminutione servavit, eo quod non operatus est, et
amplificavit hoc quod sibi creditum est, condemnatur, quanto maiori et
horribili iudicio subiaceat, qui non solum de ipso neglexerit, sed etiam aliis
scandali et perturbationis causam praebuerit? cum sit omnibus fidelibus
manifestum, quod quando de fide ratio moveatur, non solum impius condemnatur,
sed etiam ille qui potest quidem prohibere impietatem, negligit vero aliorum
correptionem.
Et nos igitur, quibus regere ecclesiam Domini
creditum est, timentes maledictionem, quae imminet his qui negligenter opera
Domini faciunt, festinamus bonum fidei semen purum conservare ab impietatis
zizaniis, quae ab inimico inseminantur.
Quoniam igitur videbamus quod Nestorii
sequaces conati sunt per Theodorum impium, qui Mopsuestiae fuit episcopus, et
impia eius conscripta, et insuper per ea quae impie Theodoritus conscripsit, et
per epistolam sceleratam, quae ab Iba dicitur ad Marim Persam scripta esse,
suam impietatem Dei ecclesiae applicare, ideo ad eorum quae movebantur
correctionem surreximus, et pro Dei voluntate, et iussione piissimi imperatoris
vocati ad hanc regiam urbem convenimus.
Et quia contingit Vigilium religiosissimum, in
hac regia urbe degentem, omnibus interesse quae his tribus capitulis annotata
sunt, et tam sine scriptis, quam in scripturis ea saepius condemnasse, postea
tamen et consensit in scriptis in concilio convenire, et disceptare una nobis
cum de his tribus capitulis, ut definitio communiter ab omnibus nobis
praebeatur fidei rectae conveniens; piissimus imperator secundum quod inter nos
placuit, tam ipsum quam nos hortatus est communiter convenire, eo quod
sacerdotes decet communibus quaestionibus finem communem imponere.
Unde necessario petivimus ipsius reverentiam
scriptas suas promissiones adimplere; nec enim iustum esse amplius scandalum
pro tribus istis capitulis crescere, et Dei ecclesiam conturbari.
Et pro his ad memoriam eius perduximus magna
illa apostolorum exempla, et patrum traditiones.
Licet enim sancti Spiritus gratia et circa
singulos apostolos abundaret, ut non indigerent alieno consilio ad ea quae
agenda erant; non tamen aliter voluerunt de eo quod movebatur, si oporteret
gentes circumcidi, definire, priusquam communiter congregati divinarum
scripturarum testimoniis unusquisque sua dicta confirmaverunt.
Unde communiter de eo sententiam protulerunt,
ad gentes scribentes: Visum est Spiritui sancto et nobis, nihil aliud imponere
vobis oneris, praeterquam necessaria, ut abstineatis ab immolatis simulacrorum,
et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
Sed et sancti patres, qui per tempora in
sanctis quatuor conciliis convenerunt, antiquis exemplis utentes, communiter de
exortis haeresibus et quaestionibus disposuerunt, certo constituto, quod in
communibus disceptationibus cum proponuntur quae ex utraque parte discutienda
sunt, veritatis lumen tenebras expellit mendacii.
Nec enim potest in communibus de fide
disceptationibus aliter veritas manifestari, cum unusquisque proximi adiutorio
indiget, sicut in proverbiis dicit Salomon: Frater fratri adiutorium praestans:
exaltabitur sicut civitas munita: valet vero sicut regnum fundatum.
Et iterum in Ecclesiaste dicit: Optimi duo
quam unus, quibus est merces bona in labore ipsorum.
Sed etiam ipse Dominus dicit: Amen dico vobis,
si duo ex vobis convenerint super terram, de omni re quamcumque petierint,
continget illis a Patre meo qui in coelis est.
Ubicumque enim fuerint duo aut tres collecti
in nomine meo, ego cum eis sum in medio ipsorum.
Cum autem saepius et a nobis omnibus
invitatus, et insuper gloriosissimis iudicibus missis ad ipsum a piissimo
imperatore, promisit per seipsum de iisdem tribus capitulis sententiam
proferre: huiusmodi responso audito, Apostoli nos admonitiones in corde
habentes, quod unusquisque pro se rationem reddet Deo, timentes autem et
iudicium imminens eis qui vel unum ex minimis scandalizant, quanto magis imperatorem
ita christianissimum, et populos et ecclesias totas; et quod dictum a Deo ad
Paulum: Ne timeas, sed loquere, et ne taceas, quoniam ego sum te cum, et nemo
poterit nocere tibi: congregati ante omnia compendiose confessi sumus fidem
illam tenere, quam dominus noster Iesus Christus verus Deus tradidit sanctis
suis apostolis, et per eos sanctis ecclesiis, et qui post illos fuerunt sancti
patres et doctores ecclesiae creditis sibi populis tradiderunt.
Tenere autem et servare et praedicare sanctis
ecclesiis confessi sumus hanc fidei confessionem, quam latius exposuerunt
trecenti decem et octo sancti patres Nicaeae congregati, qui sanctum mathema
sive symbolum tradiderunt: insuper autem et centum quinquaginta in
Constantinopoli collecti exposuerunt, qui eamdem fidei confessionem secuti
sunt, et eam explanaverunt: et ducentorum sanctorum patrum prius Ephesi
collectorum pro eadem fidem consensum: et quae a sexcentis triginta Chalcedone
congregatis definita sunt pro una eadem que fide quam et ipsi secuti praedicaverunt.
Eos autem qui pro tempore condemnati vel
anathematizati a catholica ecclesia et praedictis quatuor conciliis sunt,
confessi sumus condemnatos et anathematizatos habere.
Cum que haec ita confessi sumus, initium
fecimus examinationis trium capitulorum, et proposuimus prius de Theodoro
Mopsuesteno: et cum in medio prolatae sunt blasphemiae codicibus insertae,
mirati sumus Dei in his patientiam, quod non divino igni statim incensa est
lingua et mens quae haec eructavit: et nunquam concessimus procedere lectorem
praedictarum blasphemiarum, pro sola memoria illarum indignationem Dei
timentes, (utpote unaquaque blasphemia magnitudine impietatis antecedentem
superante, et mentem auditoribus funditus permovente) nisi eos qui talibus
blasphemiis gloriantur videremus indigere confusione, per manifestationem earum
eis inferenda: ut nos omnes zelo blasphemiarum contra Deum expositarum incensi
et in medio lectionis et post ipsam inclamationes et anathematismos contra
Theodorum ut viventem et praesentem faceremus.
Propitius sis,
Domine, dicentes, nec daemones ausi sunt talia contra te loqui.
O intolerabilem
linguam illam! o pravitatem viri! o altam illam manum, quam extendit contra
creatorem suum.
Scripturas scire
miser ille pollicitus, non meminit Oseae prophetae dicentis: Vae illis, quoniam
exilierunt a me: famosi facti sunt, quia impii fuerunt in me, iniqua locuti
sunt adversum me, et adversum me excogitantes, locuti sunt pessima.
Ideo cadent in
framea propter improbitatem linguae suae.
Hic contemptus
eorum in sinu eorum: quia transierunt testamentum meum, et adversus legem meam
impie egerunt.
Istis Theodorus
impius merito subiicitur.
Prophetias enim,
quae de Christo sunt, reiiciens, festinavit dispensationis pro nostra salute
magnum mysterium, quantum ad se pertinet, reprobare: fabulas tantummodo ad
risum propositas gentibus divina eloquia, multis modis conatus ostendere, et
contempsit tam alias propheticas pronuntiationes contra impios factas, et quod
dixit divinus Habacuc de his qui mendaciter docent: Vae qui adaquat proximum
sibi eversione turbata, et inebriant eum, ut inspiciat speluncas eorum: id est,
tenebrosas et omnino a luce alienas doctrinas eorum.
Et quid oportet multa dicere? Liceat
volentibus codices impii Theodori prae manibus accipere, vel quae ex impiis
codicibus eius, gestis apud nos habitis inserta sunt, impia capitula, et
invenire nimiam insaniam, et nefanda illa quae dixit.
Ulterius enim procedere, et iterum memoria
repetere nefanda illa veremur.
Recitata nobis sunt et quaedam a sanctis
patribus contra illum, et omnes haereticos superantem eius insaniam conscripta,
et insuper historiae, et leges imperiales, illius impietatem ab initio
divulgantes et quoniam post haec omnia impietatis illius defensores, iniuriis
contra creatorem suum dictis gloriantes, dicebant non oportere eum post mortem
anathematizare, licet cognosceremus ecclesiasticam de impiis traditionem, quod
et post mortem haeretici anathematizantur; tamen necessarium putavimus et de
hoc perscrutari, et fertur in gestis, quomodo diversi haeretici et post mortem
anathematizati sunt: et per multa manifestatum est apud nos, quod qui haec
dicunt, nullam curam Dei iudicatorum faciunt, nec apostolicarum
pronuntiationum, nec paternarum traditionum.
Libenter utique interrogemus eos, quid dicant
de Domino, dicente de seipso: Qui crediderit in eum, non iudicatur: qui autem
non crediderit in eum, iam iudicatus est, quia non crediderit in nomine
unigeniti Filii Dei.
Et Apostolo
clamante: Licet nos aut angelus de caelo evangelizaverit, praeterquam quod
accepistis, anathema sit.
Sicut
praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit, praeterquam
quod accepistis, anathema sit.
Domino enim, quod
iam iudicatus est, dicente, et Apostolo etiam angelos, si docerent praeter quod
evangelizati sumus, anathematizante, quomodo praesumunt dicere, qui omnia
audent, de vivis tantummodo haec dicta esse?
Aut ignorant,
magis autem scientes ignorare confingunt, quod iudicium anathematis nihil aliud
est nisi separatio a Deo?
Quod impius licet
non verbo ab aliquo suscepisset, tamen anathema re ipsa sibi infert, per suam
impietatem semetipsum a vera vita separans.
Quid autem dicunt
et ad Apostolum iterum dicentem: Haereticum hominem post unam et secundam
correctionem evita; sciens quoniam perversus est huiusmodi homo, et peccat, et
est a semetipso damnatus?
Quibus
consonantia sanctae memoriae Cyrillus in libris quos contra Theodorum scripsit
ita dicit: "Evitandi sunt illi, qui tam pessimis culpis detinentur, sive
in vivis sunt, sive non.
A nocente enim
semper refugere necessarium est, et non ad personam magis respicere, sed ad hoc
quod Deo placet".
Et iterum idem
sanctae memoriae Cyrillus, scribens ad Ioannem episcopum Antiochiae, et
congregatam ibi synodum, de Theodoro utpote una cum Nestorio anathematizato,
ita dicit: "Erat igitur necessarium, claram propterea ducere festivitatem,
expulsa certe omni voce a quocumque dicta, quae consonat Nestorii blasphemiis.
Processit enim
adversus omnes qui eadem sapiunt, vel sapuerunt aliquando, quod absolute nos et
vestra sanctitas dixit: "Anathematizamus illos qui dicunt filios duos, et
duos Christos.
Unus enim, ut
dictum est, praedicatur a nobis et vobis Christus et Filius et Dominus,
unigenitus ut homo, secundum vocem sapientissimi Pauli".
Sed etiam in
epistola ad Alexandrum et Martinianum, et Ioannem, et Paregorium, et Maximum
presbyteros et patres monachorum, et eos qui cum ipsis erant solitariam vitam
exercentes, ita dicit: "Iam quidem et sancta synodus Ephesi secundum Dei
voluntatem congregata, contra nestorianam perfidiam iusta et subtili prolata
sententia, et aliorum vaniloquia, qui vel postea futuri sunt, vel iam fuerunt,
eadem illi sapientes, et dicere vel scribere tale aliquid praesumentes, una cum
ipso condemnavit, aequalem condemnationem eis imponens.
Consequens enim
erat, uno semel pro suis tam profanis vaniloquiis condemnato, non contra unum
tantum venire, sed (ut ita dicam) contra omnem eorum haeresim, sive calumniam
quam fecerunt contra pia ecclesiae dogmata, duos colentes filios, et dividentes
individuum, et anthropolatriae crimen inferentes caelo et terrae.
Adorat enim nobis
cum supernorum spirituum sancta multitudo unum dominum Iesum Christum".
Sed etiam
Augustini religiosae memoriae, qui inter Africanos episcopos splenduit,
diversae epistolae recitatae sunt, significantes quod oportet haereticos et
post mortem anathematizari.
Talem autem
ecclesiasticam traditionem, et alii Africani reverendissimi episcopi
servaverunt: sed et Romana sancta ecclesia quosdam episcopos et post mortem
anathematizavit, licet pro fide in vita sua non essent accusati: et utrumque
apud nos habita gesta significant.
Sed quoniam
evidentissime veritatem impugnantes Theodori et ipsius impietatis discipuli,
quaedam verba sanctae memoriae Cyrilli et Procli proferre conantur, quasi pro
Theodoro scripta, opportunum est propositis aptare verba prophetae dicentis:
Quia rectae sunt viae Domini, et iusti ambulant in eis: impii autem
infirmabuntur in eis.
Nam et isti male
excipientes ea quae bene et opportune a sanctis istis patribus scripta sunt, et
excusantes excusationes in peccatis, haec verba proferunt.
Apparent enim
patres non liberantes anathemate Theodorum, sed dispensative talibus quibusdam
utentes verbis propter defensores Nestorii et eius impietatis, ut ab huiusmodi
errore eos abstrahentes, ad perfectum deducerent, et docerent non solum
discipulum impietatis Nestorium addicere, sed etiam doctorem eius Theodorum.
Itaque et in
ipsis dispensationis verbis suam patres intentionem ostendunt de eo quod
oportet anathematizari Theodorum, sicut per plurima in gestis apud nos habitis
demonstratum est ex his quae ad condemnationem Theodori et eius impietatis
Cyrillus et Proclus sanctae memoriae scripserunt.
Et talem
dispensationem in divina scriptura est invenire: ad hoc et Paulus apostolus in
principio praedicationis fecisse ostenditur, propter eos qui ex Hebraeis erant,
Timotheum circumcidens, ut per hanc dispensationem et condescensionem ad
perfectum eos deduceret.
Unde postea
interdicens circumcisionem, ad Galatas ita scripsit: Ecce ego Paulus dico
vobis, quod si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest.
Invenimus autem
et illud quod solent haeretici facere, et a Theodori defensoribus factum.
Quaedam enim ex
his quae sancti patres scripserunt, circumcidentes, quaedam vero falsa ex
semetipsis componentes et confingentes, Cyrilli sanctae memoriae epistola
conabantur, quasi ex testimonio patrum, praedictum impium Theodorum anathemate
liberare: in quibus ex ipsis veritas demonstrata est, his quidem quae
circumcisa erant, per sequentiam anteriorum et posteriorum perlectis, mendacio
autem falsitatis per collationem eorum quae vera erant, per omnia convicto.
In omnibus autem
istis, qui talia vana loquuntur, secundum quod scriptum est, confidunt falsis,
et loquuntur vana: quia concipiunt dolorem, et pariunt iniquitatem telam
areneae texentes.
His ita de
Theodoro et eius impietate discussis, pauca et ex his quae impie a Theodorito
conscripta sunt contra rectam fidem, et duodecim capitula sancti Cyrilli, et
contra Ephesinam primam synodum, nec non quaedam ad defensionem Theodori et
Nestorii impiorum ab eo conscripta, ad satisfactionem legentium in gestis apud
nos confectis recitari et inseri perspeximus; ut sciant omnes, quod iuste isti
eiiciuntur et anathematizantur.
Tertio loco
epistola, quam dicitur Ibas ad Marim Persam scripsisse, ad examinationem
proposita, necessarium esse perspeximus et eam recitari.
Statim igitur ex
ipsa lectione impietas et inserta omnibus manifesta est.
Et oporteret
quidam, usque ad hoc quaestione facta, condemnationem et anathematismum
praedictorum trium capitulorum facere: sed quia Theodori et Nestorii impiorum
defensores alio modo machinabantur confirmare eorum personas et impietatem et
dicebant istam impiam epistolam, quae laudat et defendit Theodorum et
Nestorium, et eorum impietatem, susceptam esse a sancto Chalcedonensi concilio;
necessarium esse putavimus per omnia ostendere, liberam esse sanctam synodum ab
impietate quae in epistola continetur, eo quod qui talia dicunt non favore
sancti concilii hoc faciunt, sed ut per eius nomen suam impietatem
confirmarent.
Et ostendebatur
in gestis quod et anterioribus temporibus accusatus est Ibas propter eamdem
impietatem, quae et in epistola continetur, primo quidem apud Proclum sanctae
memoriae episcopum Constantinopolitanum, postea vero apud Theodosium piae
recordationis, et Flavianum, qui post Proclum episcopus ordinatus est, qui et
causae examinationem delegaverunt Photio episcopo Tyri, et Eustathio episcopo Berytorum
civitatis.
Postea vero
inculpatus idem Ibas ab episcopatu deiectus est.
His ita
subsecutis, quomodo praesumunt aliqui dicere istam impiam epistolam susceptam
esse a sancto Chalcedonensi concilio, eam que per omnia secutum esse sanctum
Chalcedonense concilium?
Tamen ne
quaecumque remaneret occasio eis qui tales calumnias applicant sancto
Chalcedonensi concilio, recitari perspeximus ea quae apud sancta synodus,
Ephesinam primam et Chalcedonensem, pro epistolis sanctae memoriae Cyrilli, et
religiosae memoriae papae antiquioris Romae Leonis mota sunt.
Et cum ex his
accepissemus, quod non aliter oportet suscipi quae ab aliquo scribuntur, nisi
prius rectae fidei sanctorum patrum consonare demonstrentur; interlocuti sumus
recitari et definitionem, quae de fide exposita est a sancta Chalcedonensi
concilio, ut conferantur quae in epistola, et quae in definitione continentur.
Anathema
Quo facto
demonstratrum et contrariam per omnia epistolam esse his quae in definitione
continentur.
Nam definitio quidem
consonat his quae iudicata sunt pro una eadem que fide tam a trecentis decem et
octo sanctis patribus, quam a centum quinquaginta, et his qui prius Ephesi
convenerunt: impia autem epistola illa continet quae Theodorus et Nestorius
haeretici blasphemaverunt, et defendit eos, et doctores sibi adscribit; sanctos
autem patres haereticos vocat.
Et illud autem
omnibus facimus manifestum, quod nec patres interlocutionum unius vel secundi,
quibus utuntur Theodori et Nestorii sequaces praeterire sustinuimus, sed et
istis, et aliis omnibus interlocutionibus in medio prolatis, et his quae eis
continentur consideratis, invenimus quod non aliter passi sunt praedictum Ibam
suscipere, priusquam exegissent eum Nestorium et impia eius dogmata, quae in
epistola vindicantur, anathematizare.
Et hoc fecerunt
tam alii religiosi episcopi praedicti sancti concilii, quam illi duo, quorum
interlocutionibus quidam uti conantur.
Hoc enim et in
Theodorito observaverunt, et exegerunt eum anathematizare ea pro quibus
accusabatur.
Si igitur Ibam
non alio modo suscipere sustinuissent, nisi impietatem, quae in epistola
continetur, condemnasset, et subscripsisset definitioni quae pro fide a sancto
concilio data est, quomodo conantur dicere, susceptam esse impiam epistolam ab
eodem sancto concilio?
Quae enim, ut
vere dicamus, participatio est iustitiae et iniquitatis? et quae societas est
luci cum tenebris? quae autem conventio est Christi cum Belial? aut quae pars
est fideli cum infideli? quae autem est commixtio templo Dei cum idolis?
Repetitis igitur
omnibus quae apud nos acta sunt, iterum confitemur, quod suscipimus sanctas
quatuor synodos, id est, Nicaenam, Constantinopolitanam, Ephesinam primam, et
Chalcedonensem, et quae pro una eadem que fide definierunt, praedicavimus et praedicamus.
Eos autem qui
haec non suscipiunt, alienos catholicae ecclesiae iudicamus.
Condemnamus autem
et anathematizamus una cum omnibus aliis haereticis qui condemnati et
anathematizati sunt a praedictis sanctis quatuor conciliis, et a sancta catholica
et apostolica ecclesia, et Theodorum qui Mopsuestiae episcopus fuit, et impia
eius conscripta, et quae impie Theodoritus conscripsit contra rectam fidem, et
contra duodecim capitula sancti Cyrilli, et contra Ephesinam primam synodum, et
quae ad defensionem Theodori et Nestorii ab eo scripta sunt.
Super haec
anathematizamus et impiam epistolam, quam dicitur Ibas ad Marim Persam
scripsisse, quae denegat Deum Verbum de sancta Dei genitrice et semper virgine
Maria incarnatum, hominem factum esse; et sanctae memoriae Cyrillum, qui recte
docuit, tamquam haereticum, et similiter Apollinario scribentem, criminatur; et
inculpat quidem Ephesinam primam synodum, tamquam sine examinatione et
quaestione Nestorio ab ea deposito, et duodecim sancti Cyrilli capitula impia
et contraria rectae fidei vocat; defendit autem Theodorum et Nestorium, et
impia eorum dogmata et conscripta.
Praedicta igitur
tria capitula anathematizamus, id est, Theodorum impium Mopsuestenum cum
nefandis eius conscriptis, et quae impie Theodoritus conscripsit, et impiam
epistolam, quae dicitur Ibae, et defensores eorum, et qui scripserunt vel
scribunt ad defensionem eorum, vel recta ea dicere praesumunt, vel omnino
impietatem eorum nomine sanctorum patrum, aut sancti Chalcedonensis concilii defenderunt,
aut defendere conantur.
His ita cum omni
subtilitate dispositis, in memoria tenentes promissiones de sancta ecclesia
factas, et qui dixit, quod portae inferi non praevalebunt adversus eam, id est,
haereticorum mortiferae linguae; recordantes autem et quae per Oseam de ea
prophetata sunt, in quibus dicit: Et sponsabo te mihi in fide, et cognosces
Dominum: haereticorum quidem effrenatas linguas, et eorum impiissima
conscripta, et eosdem ipsos haereticos, qui usque ad mortem in sua impietate
permanserunt, patri mendacii diabolo connumerantes, illis dicemus: Ecce omnes
vos ignem accenditis, et convalescere facitis flammam ignis: ambulabitis in
lumine ignis vestri, et per flammam accenditis.
Nos autem
mandatum habentes, per doctrinam rectam exhortari populum, et loqui in cor
Ierusalem, id est, Dei ecclesiam, merito seminare quidem in iustitia
festinamus, vindemiantes fructum vitae, et illuminantes nobisipsis lumen
scientiae, ex divinis scripturis, et patrum doctrina, necessarium esse
putavimus capitulis comprehendere et praedicationem veritatis, et haereticorum,
necnon eorum impietatis condemnationem.
Si quis non
confitetur Patris et Filii et Spiritus sancti unam naturam sive substantiam, et
unam virtutem et potestatem, trinitatem consubstantialem, unam deitatem in
tribus subsistentiis sive personis adorandam, talis a(nathema) s(it).
Unus enim Deus et
Pater, ex quo omnia, et unus dominus Iesus Christus, per quem omnia, et unus
Spiritus sanctus, in quo omnia.
Si quis non
confitetur Dei Verbi duas esse nativitates, unam quidem ante saecula ex Patre
sine tempore incorporaliter, alteram vero in ultimis diebus eiusdem ipsius qui
de caelis descendit, et incarnatus de sancta gloriosa Dei genitrice et semper
virgine Maria, natus est ex ipsa, talis a(nathema) s(it).
Si quis dicit
alium esse Deum Verbum qui miracula fecit, et alium Christum qui passus est,
vel Deum Verbum cum Christo esse nascente de muliere, vel in ipso esse ut
alterum in altero, et non unum eundem que dominum nostrum Iesum Christum, Dei
Verbum incarnatum et hominem factum, et eiusdem ipsius miracula, et passiones
quas voluntarie carne sustinuit, talis a(nathema) s(it).
Si quis dicit
secundum gratiam vel secundum operationem vel secundum dignitatem vel secundum
aequalitatem honoris vel secundum auctoritatem aut relationem aut affectum aut
virtutem, unitionem Dei Verbi ad hominem factam esse, vel secundum bonam
voluntatem, quasi quod placuit Deo Verbo homo, eo quod bene visum est ei de
ipso, sicut Theodorus dicit; vel secundum homonymiam per quam nestoriani Deum
Verbum Filium et Christum vocantes, et hominem separatim Christum et Filium
nominantes, et duas personas evidenter dicentes, per solam nominationem et
honorem et dignitatem et adorationem, unam personam, unum Filium et unum Christum
confingunt dicere: sed non confitetur unitatem Dei Verbi ad carnem animatam
anima rationabili et intellectuali, secundum compositionem sive secundum
subsistentiam factam esse, sicut sancti patres docuerunt, et ideo unam eius
subsistentiam compositam, qui est dominus noster Iesus Christus, unus de sancta
Trinitate, talis a(nathema) s(it).
Cum enim multis
modis unitas intelligitur, qui impietatem Apollinarii et Eutychetis sequuntur,
interemptionem eorum quae convenerunt colentes, unitionem secundum confusionem
dicunt; Theodori autem et Nestorii sequaces, divisione gaudentes, affectualem
unitatem introducunt.
Sancta Dei
ecclesia, utriusque perfidiae impietatem reiiciens, unitionem Dei Verbi ad
carnem secundum compositionem confitetur, quod est secundum subsistentiam.
Unitio enim per
compositionem in mysterio Christi non solum inconfuse ea quae convenerunt
conservat, sed nec divisionem suscipit.
Si quis unam
subsistentiam domini nostri Iesu Christi sic intelligit, tanquam suscipientem
plurimarum subsistentiarum significationem, et per hoc introducere conatur in
mysterio Christi duas subsistentias, seu duas personas, et duarum personarum
quas introducit, unam personam dicit secundum dignitatem et honorem et
adorationem, sicut Theodorus et Nestorius insanientes conscripserunt et
calumniantur sanctam Chalcedonensem synodum tanquam secundum istum impium
intellectum, unius subsistentiae utentem vocabulo, sed non confitetur Dei
Verbum carni secundum subsistentiam unitum esse et propter hoc unam eius
subsistentiam seu unam personam, et sic et sanctum Chalcedonense concilium unam
subsistentiam domini nostri Iesu Christi confessum esse, talis a(nathema)
s(it).
Nec enim
adiectionem personae vel subsistentiae suscepit sancta Trinitas ex incarnato
uno de sancta Trinitate Deo Verbo.
Si quis abusive
et non vere Dei genitricem dicit sanctam gloriosam semper virginem Mariam, vel
secundum relationem, quasi homine puro nato, sed non Deo Verbo incarnato et
nato ex ipsa, referenda autem, sicut illi dicunt, hominis nativitate ad Deum
Verbum, eo quod cum homine erat nascente, et calumniatur sanctam Chalcedonensem
synodum, tanquam secundum istum impium intellectum, quem Theodorus exsecrandus
adinvenit, Dei genitricem Virginem dicentem, vel qui hominis genitricem vocat,
aut Christotocon, id est Christi genitricem, tanquam si Christus Deus non
esset, et non proprie et vere Dei genitricem ipsam confitetur, eo quod ipse qui
ante saecula ex Patre natus est Deus Verbum, in ultimis diebus ex ipsa
incarnatus et natus est, et sic pie et sanctam Chalcedonensem synodum Dei
genitricem eam esse confessam, talis a(nathema) s(it).
Si quis in duabus
naturis dicens, non ut in deitate et humanitate unum dominum nostrum Iesum
Christum cognosci confitetur, ut per hoc significet differentiam naturarum, in
quibus inconfuse ineffabilis unitio facta est, neque Deo Verbo in carnis
naturam transmutato, neque carne in verbi naturam transducta, (manet enim
utrumque hoc quod est natura, etiam facta unitate secundum subsistentiam) sed
pro divisione per patrem, talem excipit vocem in mysterio Christi, vel numerum
naturarum confitendo in eodem domino nostro Iesu Christo Deo Verbo incarnato,
non intellectu tantummodo differentiam excipit earum ex quibus et compositus
est, non interemptam propter unitatem, (unus enim ex utroque et per unum
utraque) sed in hoc numero utitur, ut separatim unaquaque natura suam habente
subsistentiam, talis a(nathema) s(it).
Si quis ex duabus
naturis deitatis et humanitatis confitens unitatem factam esse, vel unam
naturam Dei Verbi incarnatam dicens, non sic ea excipit, sicut patres
docuerunt, quod ex divina natura et humana, unitione secundum subsistentiam
facta, unus Christus effectus est, sed ex talibus vocibus unam naturam sive
substantiam deitatis et carnis Christi introducere conatur, talis a(nathema)
s(it).
Secundum
subsistentiam enim dicentes unigenitum Deum Verbum carni unitum esse, non
confusionem aliquam naturarum in se invicem factam esse dicimus, sed magis
permanente utraque hoc quod est, unitum esse carni Deum Verbum intelligimus.
Propter quod et
unus est Christus, Deus et homo, idem ipse consubstantialis Patri secundum
deitatem, et consubstantialis nobis idem ipse secundum humanitatem.
Aequaliter enim
et eos qui per partem dividunt vel incidunt, et eos qui confundunt divinae
dispensationis mysterium Christi, reiicit et anathematizat Dei ecclesia.
Si quis in duabus
naturis adorari dicit Christum, ex quo duas adorationes introducunt, separatim
Deo Verbo et separatim homini; vel si quis ad interemptionem carnis vel ad
confusionem deitatis et humanitatis unam naturam sive substantiam eorum quae
convenerunt introducens, sic Christum adorat, sed non una adoratione Deum
Verbum incarnatum cum propria ipsius carne adorat, sicut ab initio Dei
ecclesiae traditum est, talis a(nathema) s(it).
Si quis non
confitetur dominum nostrum Iesum Christum, qui crucifixus est carne, Deum esse
verum, et Dominum gloriae, et unum de sancta Trinitate, talis a(nathema) s(it).
Si quis non
anathematizat Arium, Eunomium, Macedonium, Apollinarium, Nestorium, Eutychen,
Origenem cum impiis eorum conscriptis, et alios omnes haereticos, qui
condemnati et anathematizati sunt a sancta catholica et apostolica ecclesia et
a praedictis sanctis quatuor conciliis, et eos qui similia praedictis
haereticis sapuerunt vel sapiunt, et usque ad mortem in sua impietate
permanserunt vel permanent, talis a(nathema) s(it).
Si quis defendit
impium Theodorum Mopsuestenum, qui dixit alium esse Deum Verbum, et alium
Christum a passionibus animae et desideriis carnis molestias patientem, et a
deterioribus paulatim recedentem et sic ex profectu operum melioratum et a
conversatione immaculatum factum et tanquam purum hominem baptizatum esse in
nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et per baptisma sancti Spiritus gratiam
accepisse et filiationem meruisse et ad similitudinem imperialis imaginis in
persona Dei Verbi adorari, et post resurrectionem immutabilem cogitationibus et
impeccabilem omnino factum fuisse.
Et iterum dixit
impius Theodorus, talem factam esse unitionem Dei Verbi ad Christum, qualem
dixit Apostolus de viro et muliere: Erunt duo in carne una.
Et super alias
innumerabiles blasphemias ausus est dicere, quos post resurrectionem, cum
insufflasset Dominus discipulis et dixisset: Accipite Spiritum sanctum, non
dedit eis Spiritum sanctum, sed figuratim tantummodo insufflavit.
Iste enim et
confessionem quam fecit Thomas cum palpasset manus et latus Domini post
resurrectionem, dicens: Dominus meus et Deus meus, inquit non esse dictam a
Thoma de Christo, (nec enim dicit Theodorus Deum esse Christum) sed ad
miraculum resurrectionis stupefactum Thomam glorificasse Deum qui Christum
resuscitavit.
Et, quod peius
est, etiam in interpretatione, quam in actus apostolorum scripsit Theodorus,
similem fecit Christum Platoni et Manichaeo et Epicuro et Marcioni, dicens:
Quod sicut illorum unusquisque ex dogmate quod invenit suos discipulos fecit
vocari platonicos et manichaeos et epicureos et marcionistas, simili modo et
cum Christus dogma invenisset, ex ipso christianos vocari.
Si quis igitur
defendit praedictum impium Theodorum et impia eius conscripta, in quibus tam
praedictas, quam alias innumerabiles blasphemias effudit contra magnum Deum et
salvatorem Iesum Christum, et non anathematizat eum et impia eius conscripta,
et omnes qui suscipiunt vel defendunt eum et dicunt orthodoxe eum exposuisse,
et qui scripserunt pro eo et eadem illi sapuerunt, vel scribunt pro eo vel
impiis eius conscriptis, vel eos qui similia illi sapiunt vel aliquando
sapuerunt et usque ad mortem permanserunt vel permanent in tali impietate,
talis a(nathema) s(it).
Si quis defendit
impia Theodoriti conscripta, quae contra rectam fidem et contra primam
Ephesinam synodum et sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula exposuit, et
omnia quae conscripsit pro Theodoro et Nestorio impiis, et pro aliis qui eadem
praedictis Theodoro et Nestorio sapuerunt, defendens eos et eorum impietatem,
et propter hoc impios vocans doctores ecclesiae, qui unitatem secundum
subsistentiam Dei Verbi ad carnem confitentur, et non anathematizat ea et eos
qui similia sapuerunt vel sapiunt, insuper autem et omnes qui scripserunt
contra rectam fidem et sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula, et usque ad
mortem in tali impietate permanserunt, talis a(nathema) s(it).
Si quis defendit
epistolam, quam dicitur Ibas ad Marin Persam haereticum scripsisse, quae
abnegat quidem Deum Verbum de sancta genitrice semper virgine Maria incarnatum,
hominem factum esse, dicit autem purum hominem ex ipsa natum esse, quem templum
vocat, ut alius sit Deus Verbum et alius homo; et sanctum Cyrillum, qui rectam
fidem christianorum praedicavit, tanquam haereticum et similiter Apollinario
haeretico scripsisse criminatur; et inculpat primam Ephesinam sanctam synodum
tanquam sine examinatione et quaestione Nestorium condemnantem; et duodecim
capitula sancti Cyrilli impia et contraria rectae fidei vocat eadem impia
epistola, et defendit Theodorum et Nestorium et impia eorum dogmata et
conscripta.
Si quis igitur
memoratam impiam epistolam defendit et non anathematizat eam et defensores eius
et eos qui dicunt eam rectam esse vel partem eius, et eos qui scripserunt vel
scribunt pro ea vel pro impietate quae in ea continetur, et praesumunt eam
defendere, vel insertam et impietatem nomine sanctorum patrum vel sancti
Chalcedonensis concilii, et in his usque ad mortem permanent, talis a(nathema)
s(it).
Cum igitur haec
ita recte confessi sumus, quae tradita nobis sunt tam a divinis scripturis,
quam a sanctorum patrum doctrina, et ab his quae definita sunt de una eadem que
fide a praedictis sanctis quattuor conciliis, facta autem a nobis et
condemnatione contra haereticos et eorum impietatem, nec non etiam contra eos
qui defenderunt vel defendunt praedicta impia tria capitula, et permanserunt in
suo errore vel qui permanent: si quis conatus fuerit contra haec quae pie
disposuimus, vel tradere vel docere vel scribere, si quidem episcopus vel
clericus sit, iste tanquam aliena a sacerdotibus et statu ecclesiastico
faciens, denudabitur episcopatu vel clericatu; si autem monachus vel laicus
sit, anathematizabitur.
|